Epistola I ad Corinthos*

Caput 9: Versus 7

Quis militat.Ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit:Quis militat.CHRYS.Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit?Per illud pericula; hoc autem laborem et miseriam multam et curam ostendit, et tertium item addit exemplum his verbis.Quis pascit,etc.ID.Multam diligentiam, et magistro debitam erga subditos ostendit. Quod ex his apparet: Etenim milites, et agricolae, et pastores erant apostoli, non bellorum, neque terrae, neque brutorum animantium, sed ratione praeditarum animarum, et ejus exercitus qui adversus daemones armatur.Et de lacte.Lac gregis dicitur quidquid a plebe praepositis datur.
(* Traductions européennes)